- CHROMA
- CHROMACraece Χρῶνα i. e. color, absolute positum, Plinio, l. 33. c. 7. cinnabaris est, apud Theophr astum, quod etiam Graecia recentior καλλίχρουν vocavit: Salmasio genus quoddam radiculae, quô e Syria advehi solitô, colorabantur olim unguenta. Ita enim Theophrastus de odoribus, χρωματίζουσι τὰ μὲν ἐρυδρὰ τῶ μύρων, τῇ ἀγχουσῃ τὸ δ᾿ ἀμαράκινον τῷ καλουμένῳ χρώματι. τοῦτο δὲ ἐςτὶ ῥιζίον, ἳ ἄγουσιν ἐκ τῆς Συρίας. Colorant autem rubra quidem unguenta anchusâ; amaracinum vero eo, quod chroma appellatur. Est autem radicula quam e Syria afferunt. Cuiusmodi genere radicis videntur et muheres usae, ad colorandas genas, haud secus ac radice anchusae φῦκος aliqui, ut apparet, vocârunt: Nam et fucus Latinis inde pro quolibet colore. Glossae, fucus, χρῶμα. Democritus Pseudonymus Σῃρίας ἄνθος nuncupat, i. e. Syriacum colorem; hoc enim vox ἄνθος apud illum notat. Vide Salmas. ad Solin. p. 1149. et infra passim, inprimis in voce Radicula. Sed et χρώματα dicta Veter. Pigmenta, de qua voce vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.